I. 4. Alienam metis messem. xli

Ἀλλότριον ἀμᾷς θέρος, id est Alienam metis messem. Duplex est usus hujus adagii, quippe quod pariter et in eos convenit, qui commoditatibus aliena partis opera potiuntur, et in hos qui negotium non suum parum diligenter curant. Ducta metaphora a vetusto more quo vicini rustici in demetenda segete mutuam inter sese operam commodabant. Fit autem hominum more ut in suopte quisque negotio longe sit attentior quam in alieno. Id quod eleganter admonet apologus ille de cassita, quem non pigeret referre, nisi promptum esset cuilibet apud A. Gellium legere. Potest et eo referri, quod aliquoties fit, ut ejectis iis, qui sementem fecerunt, alii in eorum locum succedant, citraque laborem alienis fruantur sudoribus. Unde Maronis illud : En quis consevimus agros ? Aristophanes in Equitibus : Τἀλλότριον ἀμῶν θέρος, id est, Alienam metes messem. Dictum est in Cleonem, qui in rem paratam multisque laboribus a Demosthene prius labefactam veniens Pylo capta gloriam omnem victoriae in se transtulit, Demostheni praeter invidiam nihil relictum. Cui confine est illud Homeri ex Odysseae libro primo :

Ἐπεὶ ἀλλότριον βίοτον νήποινον ἔδουσιν,

id est

Quandoquidem impune victum comedunt alienum.

Eandem sententiam Aristophanes in eadem fabula sic extulit :

Ἐγὼ δὲ περιπατῶν γ᾿ ἀπ᾿ ἐργαστηρίου

Ἕψαντος ἑτέρου τὴν χύτραν ὑφειλόμην,

id est :

Ego obambulans ab officina longius

Alio coquente ollam paratam sustuli.

Coctum ab alio edere

Index Adagiorum