IV. 5. Sapiens sua bona secum fert. ix

Ὁ σοφὸς ἐν αὑτῷ περιφέρει τὴν οὐσίαν, id est

Sapiens opes sibi secum habet semper suas.

A Biantis, ni fallor, apophthegmate natum, qui rogatus cur nihil exportaret rerum suarum ex incendio patriae : Ego vero, inquit, omnia mea bona mecum porto, significans ea quae vere nostra sunt intra nos esse, velut eruditionem ac virtutem. Ut rursum quae vere mala sunt nostra, non licet effugere, quantumlibet commutetur locus.

Index Adagiorum