IV. 5. Spontanea molestia. viii

Celebratur inter Graecos cum primis bellus et elegans trimeter :

Αὐθαίρετος λύπη ᾿στιν ἡ τέκνον σπορά,

id est

Ultroneus dolor est parare liberos.

Dici non potest quantum et quam molestum negotium sit educare filios, praesertim cum adeo pauci sint qui parentum officio respondeant. Verum hanc molestiam non est cui possint imputare, cum liceat coelibem vivere. Longius trahi potest ad eos qui sibi sponte periculum ac molestiam accersunt. Atque adeo similis propemodum conditio est tollentium liberos et scribentium libros. Tuendum, emendandum quod scripseris et tamen non est quem incusemus, cum nobis liberum sit dormire.

Index Adagiorum