IV. 5. Avarus nisi cum moritur nil recte facit. vi

Omneis ferme Publianas sententias video proverbiorum vice fuisse celebratas, nec injuria sane. Nihil enim illis fingi potest nec argutius nec jucundius. Cujus Mimos ipsi nuper emendatos non gravati sumus brevissimis scholiis explicare. Quamobrem non est animus eos omneis in hunc ordinem asciscere, praeter unum aut alterum, qui mihi praeter caeteros arrident, quorum hic unus est :

Avarus nisi cum moritur, nil recte facit.

Etenim qui sese pecuniae studio addixit, nulli commodus est dum vivit. Sola mors voluptatem et emolumentum adfert heredi.

Index Adagiorum