IV. 5. Non est beatus esse qui se nesciat. iv

Idem in eodem opere versiculum hunc e poeta quopiam allegat comico :

Non est beatus, esse qui se nesciat,

haud dubium quin populari sermone jactatum, cum auctoris nomen non adscripserit. Sensus est haud esse satis ut adsit felicitas, ni felicitatem tuam intellexeris. Huc alludens Vergilius :

O fortunatos nimium, bona si sua norint,

Agricolas.

Eodem pertinet quod Martialis inter felicitatis calculos hunc quoque commemorat : Quod sis, esse velis. Quid enim felicius libertate ? Atqui videas non paucos qui sortem deplorent suam, quod in principum aulis locum non inveniant ; miseros se putant, quod servire non liceat. Verum ut beatus non est qui se non putat beatum, ita bis miser est, qui cum animi malis sit infelix, tamen sibi videtur felix. Etenim ut qui sanus est et sibi videtur aegratus, non fruitur suo bono, ita qui morbo tenetur, non intelligens suum malum, longissime abest a sanitate, quippe qui usque adeo sanus non sit ut sit etiam insanabilis.

Index Adagiorum