IV. 5. Domus recta. iii

Annaeus Seneca libro Epistalarum familiarium decimo sexto : Videbimus quod parum recisum sit, quod parum structum, quod non hujus recentis politurae. Cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanes. Desit sane varietas marmorum et conscissura aquarum a cuniculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet, quod dici solet, domus recta est. Hactenus Seneca. Quod si locus non vacat mendo, significat vulgo domum rectam vocari, non quidem opulentam et ambitiosam, sed cui nil desit justae suppellectilis. Ad eundem modum M. Tullius Graecorum linguam ambitiosae meretrici confert, quae multa luxu superfluat, Latinorum honestae ac pudicae matronae, cui nihil deest quod ad honestam pertinet munditiem.

Index Adagiorum