IV. 5. Caput artis decere quod facias. ii

Quintilianus libro Institutionum oratoriarum undecimo videtur veluti vulgo celebratum adducere : Caput est artis decere quod facias. Ipsius verba subscribam : Unum etiam his adjiciendum est : cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut vere dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita nec sine arte esse nec totum arte tradi potest. Hactenus Fabius. Id usurpare licebit, non solum ubi quid fiet parum decore, veluti si cantillet aut lusitet senex, si praeeat et objurget juvenis, verum etiam cum negabimus quibuslibet quidvis esse decorum. Quod saepenumero videamus evenire, ut quod ab hoc dictum aut factum placet universis, si idem tentet alius, etiamsi doctior peritiorque, nemo tamen ferat. Id cum quotidie videamus accidere, tamen cur accidat, ratio reddi non potest.

Index Adagiorum