IV. 4. Nunc tuum ferrum in igni est. c

Ejus ferrum in igni esse dicebant, cujus negotium jam ageretur ; praemollitur enim ferrum igni ad cudendum. Ita Seneca in ludicro libello quem scripsit De morte Claudii imperatoris : Hercules enim, qui videret ferrum suum in igni esse, modo huc, modo illuc cursabat, et aiebat : Noli mihi invidere, mea res agitur ; deinde, si quid volueris, invicem faciam : manus manum lavat. Allusit eo quod Hercules quoque ex homine factus esset deus, id quod ambiebat Claudius. Alexander Magnus interrogatus quomodo potitus esset Graecia, respondit : Μηδὲν ἀναβαλλόμενος, id est Nihil recrastinans. Refert Homeri scholiastes Iliados B.

Index Adagiorum