I. 1. Gratia gratiam parit. xxxiv

Eandem sententiam Sophocles simpliciter extulit in Oedipeo Coloneo : Ἡ χάρις χάριν φέρει, id est Gratiam adfert gratia. Rursum apud eundem in Ajace Mastigophoro :

Χάρις χάριν γάρ ἐστιν ἡ τίκτουσ᾿ ἀεί,

id est

Beneficium semper beneficium parit.

Quod Hesiodus velut enarrans in primo Georgicôn :

Τὸν φιλέοντα φιλεῖν καὶ τῷ προσιόντι προσεῖναι

Καὶ δόμεν ὅς κεν δῷ, καὶ μὴ δόμεν ὅς κεν μὴ δῷ·

Δώτῃ μέν τις ἔδωκεν, ἀδώτῃ δ᾿ οὔτις ἔδωκεν,

id est

Aequum ut ametur amans, qui accedit jungitor illi,

Da, tibi qui dederit, qui non dederit tibi, ne da,

Danti aliquis dedit, at non danti non dedit ullus.

Quibus significatur beneficium invitari beneficio et officium officio provocari. Euripides in Helena :

Χάρις γὰρ ἀντὶ χάριτος ἐλθέτω,

id est

Beneficium beneficio respondeat.

Index Adagiorum