IV. 4. Tribus verbis. lxxxiv

Tribus verbis pro paucissimis dicere proverbiale est. Divus Hieronymus in Dialogo Luciferiani et Orthodoxi : Tribus, ut aiunt, verbis rem istam grandem dissolvisti. Item Geta Terentianus in Phormione negat quosdam tria inter se commutaturos verba. Pindarus in Nemeis, hymno duodecimo, Τρία ἔπεα διακρέσει, id est Tria verba sufficient. Tametsi me non fugit hic interpretes superstitiosius philosophari de tribus verbis. M. Tullius Pro Cluentio : Accusabat autem Scamandrum verbis tribus venenum esse deprehensum etc.

Consimili figura sexcenta dicimus pro multis. Proinde sexcentas mihi dicas scribito. Contra verbo rem expedire dicitur, qui paucis explicat, et ne syllaba quidem attingere, qui nihil omnino meminit. Ita Galenus, in Erasistratum opinor  : Πῶς δὲ οὐκ αἰδεῖται τὰς μὲν τῆς πέψεως ἀποτυχίας διαιρούμενος ὡς πολλαί τε εἰσὶ καὶ κατὰ πολλὰς γίνονται προφάσεις, ὐπέρ δε τῶν αἱματώσεως σφαλμάτων οὐδ᾿ ἄχρι ῥήματος ἑνὸς οὐδ᾿ ἄχρι συλλαβῆς μιᾶς φθεγξάμενος, id est Qui fit ut non pudeat quod, cum de concoctionis vitiis distinxerit et quod multa sint et variis ex causis accidant, de generandi sanguinis defectibus ne uno quidem verbo, ne una quidem syllaba locutus sit ?

Index Adagiorum