IV. 4. Osce loqui. lxxxi

Osce loqui vetusto proverbio dicebantur qui turpiter parumque pudice loquerentur. Ab Oscorum moribus allusione sumpta, quod apud eos spurcarum libidinum impunitus usus fuerit ; unde et obscena dicta quidam putant quaecumque factu dictuve turpia sint, etiamsi refragatur Festus Pompeius. Citat autem Ticinum quendam, qui scripserit ad hunc modum : Osce et Volsce fabulantur, quia Latine nesciunt.

Index Adagiorum