IV. 4. Osculana pugna. lxxx

Festus Pompeius indicat Osculanam pugnam proverbio dici solitam, quoties victi vincerent. Idque inde natum quod Valerius Levinus imperator, prius a Pyrrho victus, paulo post eundem regem devicerit. Citat Ticinum qui hujus adagii fecerit mentionem ; quanquam hic quoque locus mutilus ac truncus est apud Festum.

Index Adagiorum