IV. 4. Muli Mariani. lxxix

Muli Mariani castrensi proverbio dicti sunt varicosi milites, qui ex C. Marii ducis instituto, in furca tabella interposita, sua onera portare consueverunt, ut testatur et Festus Pompeius. At Plutarchus in Vita C. Marii originem adagii bifariam refert : cum Marius imperator milites cursu variisque ac longis itineribus gestandisque oneribus exerceret atque illi jam assueti non gravatim tacitique ea ferrent, castrensi joco ἡμίονοι Μαριανοί, id est muli Mariani dicti sunt. Hinc translatum est in quosvis qui facile parerent imperatis. Meminit adagii et Julius Frontinus libro Stratagematon quarto hisce verbis : Caius Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militum in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset, unde et in proverbium tractum est muli Mariani, nimirum ob laborum tolerantiam, quod Homerus ἡμιόνους ταλαέργους identidem appellat. Sunt qui diversam adagii originem referant. Cum enim Scipio Numantiam obsidens statuisset inspicere non arma modo militum, verum etiam equos, mulos et currus, quo pacto haec quisque sibi haberet exercitata atque apparata, Marium produxisse equum pulcherrime ab ipso nutritum, praeterea mulum habitudine corporis, mansuetudine ac robore longe caeteris antecellentem. Itaque, cum imperator Marii jumentis delectaretur ac subinde horum faceret mentionem, tandem factum est ut jocosa laude, qui in officio se praestaret assiduum, patientem ac industrium mulus Marianus diceretur. Et hanc alteram proverbii originem refert Plutarchus in Vita Marii, quam modo citavi. Seneca in ludicro libello, quem scripsit in Claudium Caesarem, mulos perpetuarios nominat. Festivius erit, si detorqueatur in hominem immenso studio aut perpetuis negotiis vehementer districtum.

Index Adagiorum