IV. 4. Quasi millus cani. lxxvi

Sapit et hoc proverbium quod apud eundem ad populum dixit Scipio Aemilianus : Nobis, inquit, reique publicae praesidio eritis quasi millus cani. Nam millus est collare canum venaticorum, coriaceum, confixum clavis ferreis eminentibus adversus impetum luporum. Ad hunc igitur modum certum firmumque praesidium significabimus.

Index Adagiorum