IV. 4. Tam perit quam extrema faba. lxxii

Festus Pompeius ostendit proverbio dici solere Tam perit quam extrema faba, propterea quod extremae fabae plerumque aut proterantur aut decerpantur a praetereuntibus. Quadrabit igitur in hominem seu rem omnibus omnium injuriis expositam ; velut si quis dicat theologiam tam perire quam extremam fabam, quod passim ab indoctissimis tractando corrumpatur.

Index Adagiorum