IV. 4. Non pluit etc.. lxx

Plutarchus in Causis naturalibus refert hunc versiculum proverbio jactatum apud priscos :

Μηκέτι νυκτὸς ὕει, ᾗ κεν τέκῃ ἀγροτέρα σῦς,

id est

Jam non nocte pluit, qua sus foetum aedit agrestis.

Quaerit autem cur domesticae sues saepius idque incerto tempore pariant, contra ferae semel dumtaxat atque iisdem ferme diebus. Hi sunt initio aestatis, quae pars anni minimum est obnoxia pluviae, praesertim apud Graecos. Non alium equidem video proverbii usum, nisi si quis significare velit exacto vere aut autumno serenitatem fore. Quid si libebit longius etiam extorquere, per jocum licebit uti, cum significabimus ubi hoc aut illud evenerit, quod brevi sit eventurum finem malorum nobis fore.

Index Adagiorum