IV. 4. Spes servat afflictos. lxiii

Plutarchus in libello De ratione victus indicat vulgatum fuisse proverbium de spe, nec tamen explicat quodnam id fuerit : Τοὺς πλείονας δὲ μαλακίᾳ καὶ ἀκρασίᾳ συνήγορον ἔχουσα παροιμίαν ἐλπὶς ἀναπείθει καὶ προσάγεται βαδίζειν ἀναστάντας ἰταμῶς ἐπὶ τὴν συνήθειαν, id est Plerosque vero spes intemperantiae mollitieique patrocinante proverbio adducit huc ut relictis stratis ad consuetam redeant vitam. Quod autem sit illud proverbium quod intemperantiae suae praetexunt homines, declarat in his quae sequuntur : Ὡς οἴνῳ δὴ τὸν οἶνον, κραιπάλῃ δὲ κραιπάλην ἐξελόντας καὶ διαφορήσαντας, id est Tanquam vinum vino et crapulam crapula ejecerint ac discusserint. Ex his apparet Plutarchum allusisse ad proverbium Clavum clavo pellere. Quod quidem et hodie manet eaque celebratum inter compotores. Addunt jocum de pilo canis rabidi et experiuntur facetiam multis exitialem. Quanquam et obiter allusum est ad hoc quod extat in sententiis e comoediis, ut apparet, collectis :

Ἀνὴρ ἀτυχῶν δὲ σώζεται ταῖς ἐλπίσι,

id est

Spes servat hominem, rebus in duris bona.

Notum est illud Nasonis :

Spes bona dat vires. Animum quoque spes bona firmat.

Vivere spe vidi qui morituruus erat.

Deinde Pindaricum illud apud eruditos poene cessit in proverbium : Ἐλπὶς γηροτρόφος, id est Spes altrix senectae. Sic enim Plutarchus in libello De tranquillitate animi : Καὶ τὴν μνήμην ἡδίονα καὶ βεβαιοτέραν τῆς Πινδαρικῆς γηροτρόφου ἐλπίδος, id est Et memoriam jucundiorem ac firmiorem Pindarica spe, senectae altrice. Refert autem hunc Pindari locum Plato libro De Republica primo : Ὅτι ὃς ἂν δικαίως καὶ ὁσίως τὸν βίον διαγάγοι, γλυκεῖα οἱ καρδίαν / ἀγάλλοισα ἡ γηροτρόφος συναορεῖ / ἐλπίς, ἃ μάλιστα θνατῶν πολύστροφον / γνώμαν κυβερνᾷ, id est Propterea quod qui juste pieque vitam peregerit, huic dulcis cor exhilarans, senectutis altrix, familiaris est spes, quae maxime versatilem mortalium mentem gubernat.

Index Adagiorum