I. 4. Sus tubam audivit. xxxvi

Σάλπιγγος ὗς ἤκουε, id est Tubam sus audivit. In eos quadrabit, qui res quidem egregias audiunt, verum eas neque intelligunt, neque mirantur. Aut in eos, qui iis, quae audiunt, neque gaudent, neque commoventur. Equi tubarum clangore concitantur ad bellum, suem abigat citius quam animet ad pugnam. Extat apud Suidam hujusmodi senarius :

Ὄνος λύρας ἤκουε καὶ σάλπιγγος ὗς

id est :

Asinus lyram, sus audiit stolidus tubam.

Index Adagiorum