IV. 4. Panis lapidosus. lix

Illud si quis proverbium esse negabit, cum hoc equidem non admodum digladiabor. Certe dignum est ut assidua usurpatione in adagiorum contubernium cooptetur, quod refertur a Seneca libro De beneficiis secundo : Panis lapidosus. Sic enim Fabius Verrucosus appellabat beneficium ab homine duro aspere datum, quem esurienti necessarium sit accipere, durum et acerbum esse. Ita quidam contatione, torvitate vultus, asperitate orationis, ostentatione molesta corrumpunt beneficium, ut nemo sit accepturus qui possit eo carere.

Index Adagiorum