Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3358

IV. 4Bello parta.lviii

Ἐκ πολεμίας, id est Ex hostium regione, ubi quis immodice insumeret. Solemus enim celerius ac temere profundere, si quid hostibus sit ereptum. Quod quidem adagium et hodie passim audivimus vulgo dictitari in lurcones et helluones. Plutarchus in libello cui titulum fecit Ὑγιεινὰ παραγγέλματα Ἐμπίπλασθαι παρ᾿ ἑτέροις τῶν πολυτελῶν καὶ ἀπολαύειν, καθάπερ ἐκ πολεμίας ἀφειδῶς ἐπισιτιζομένους, [De tuenda san.] id est Impleri apud alios cibis sumptuosis fruique, velut ex hostili regione raptis, ampliter sese cibo onerantes. Usurpat idem Symposiacae decadis septimae problemate sexto.

Satyrus apud Athenaeum libro quarto id genus homines depingit his verbis : Κατατρέχοντες τὸν ἀγρόν, διαρπάζοντες τὴν οἰκίαν, λαφυροπωλοῦντες τὰ ὑπάρχοντα, [Deipn.] id est Proculcantes agrum, diripientes domum, pro spoliis vendentes facultates. Nam λαφυροπωλεῖν est praedas hostibus detractas sub hasta vendere. Atque ea solent minoris aestimari velut aliena. Hinc Graecis λαφύκται dicuntur qui luxu prodigunt rem familiarem, ut indicat Athenaeus libro undecimo, et ejusmodi profusio λαφυγμός dicitur et λαφύσσειν praedari aut intemperanter profundere seu devorare, ut indicat Suidas. [Lex.] Nam λάφυρα spolia dicuntur vivis hostibus detracta, quemadmodum σκῦλαmortuis.