IV. 4. Eundem calceum omni pedi inducere. lvi

Galenus Therapeutices libro nono : Ἐκεῖνοι μὲν οὔτε ζητοῦσιν οὔτε ἴσασιν, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὴν παροιμίαν ἑνὶ καλάποδι πάντας ὑποδέουσιν, id est isti quidem igitur neque inquirunt neque sciunt ; quin magis juxta proverbium eodem calciamento calceant omneis. Loquitur de quibusdam medicis imperitis qui, non habita ratione morborum, eadem remedia admovent omnibus, cum diversa mala diversam curationem desiderent. Non dissimile illi, quo alio dictum est loco : Scis simulare cupressum. Ad hanc formam pertinet quod adducit Hieronymus in prima praefatione Commentariorum quos edidit in Epistolam ad Ephesios : Nec ad instar imperiti medici uno collyrio omnium oculos velle curare.

Index Adagiorum