IV. 4. Illico hiems erit. lv

Aristoteles in Problematis, sectione tertia decima, refert hunc versum, nullo citato auctore, sed veluti vulgo jactatum :

Εἰ δ᾿ ὁ Νότος Βορέαν προκαλέσσεται, αὐτίκα χειμών,

id est

Illico hiems fit ubi Boream accersiverit Auster.

Causam hanc adfert quod Notus suapte natura nubem et imbrem affatim colligat. Proinde si hoc tempore Boreas accesserit, congelascunt omnia hujus rigore, atque ita protinus hiems. Adjicit in eodem Problemate carmen alterum consimili fere sententia :

Εἰ Βορρᾶς πηλὸν καταλήψεται, αὐτίκα χειμών,

id est

Molle lutum Boreas si prenderit, ilico hiems fit

Id tametsi vulgo simpliciter dictum apparet, tamen nos eo deflectere poterimus, ut dicamus ingens periculum imminere, si malum malo successerit. Veluti si qui immodice discruciat sese studii laboribus, amare etiam incipiat ; aut si qui prius principi parum gratus fuit, in plebis etiam odium veniat ; aut si regi vehementer leni placidoque succedat admodum rigidus, aut contra. Nam hujusmodi subitae mutationes maximos rerum motus solent excitare.

Index Adagiorum