IV. 4. Quasi Sutrium eant. lii

Sutrium, pervetustum Hetruriae oppidum ; id olim defecerat a Romanis, cum quibus inierant societatem. Camillus ad id delectus a senatu ut eos cogeret ad fidem ; is, ne in apparando commeatu multum temporis tereretur utque Sutrini ipsa celeritate opprimerentur, edixit ut singuli milites trium dierum commeatum secum exportarent. Id deinde versum est in proverbium, quod usurpari consuevit quoties aliquis suo sumptu navat operam aliis. Sic enim interpretatur Festus Pompeius in fragmentis quibusdam, quae Romae inveniuntur. Arbitror eandem esse historiam quam aliquanto aliter narrat Titus Livius libro ab Urbe condita sexto. Plautus in Casina : Tum quoque facito ut veniant quasi eant Sutrium. Jubet Alcessimus ut suos ad sese mittat, sed suopte cibo instructos. Notum est carmen Catulli, quo Fabullum ad coenam vocat, sed ita ut ipse secum adferat quicquid ad lautam coenam pertinet.

Index Adagiorum