IV. 4. Asinus balneatoris. l

Ὥσπερ ὄνος βαλανέως id est Ut asinus balneatoris. Dictum est in eos qui ex suis laboribus ipsi nihil fructus caperent. Plutarchus in libello Περὶ τῆς φιλοπλουτίας : Οὐδὲν εὖ πάσχων, ὥσπερ ὄνος βαλανέως ξύλα καὶ φρύγανα κατακομίζων, ἀεὶ καπνοῦ καὶ τέφρας ἀναπιμπλάμενος, λουτροῦ δὲ μὴ μετέχων μηδὲ ἀλέας μηδὲ καθαριότητος, id est nihil inde capiens commodi, velut asinus balneatoris qui ligna et sarmenta defert, semper fumo ac favillis oppletus, nunquam autem particeps balnei neque teporis neque mundiciei. Loquitur de divite parco ac sordido qui, cum sit onustus divitiis, non fruitur tamen.

Index Adagiorum