IV. 4. In durum et implacabilem. xlix

In hominem impendio rigidum et implacabilem recte torquebitur illud Homericum, ex Odysseae K :

Σοὶ δέ τις ἐν στήθεσσι ἀκήλητος νόος ἐστί,

id est

At tibi non unquam placanda in pectore mens est.

Plutarchus, in commentario De dignoscendo ab amico adulatorem, ait hunc versum objici solitum Antonio ab assentatoribus, quod Cleopatrae efflictim amanti non responderet in amore.

Index Adagiorum