Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3340

IV. 4Immunem venire.xl

Immunem Latini vocant quem ἀσύμβολον Graeci, nempe eum qui nihil confert ad convivium. Horatius in Odis :

Nardi parvus onyx eliciet cadum.

Non ego te meis

Immunem meditor tingere poculis,

Plena dives ut in domo.

[Carm., IV, 12, 17] Sed plusculum habebit gratiae, si transferatur ad res animi, puta doctrinam, versus aut simile quippiam. Aulus Gellius libro sexto, capite decimo tertio, indicat vocem hanc in proverbium abiisse : Ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, convectabamus ad cenulam non cupedias ciborum, sed argutias quaestionum. [Noct. Att.] Terentius in Phormione :

Tene asymbolum venire unctum atque lautum e balneis ?

[Phorm.] Apud Athenaeum Ephippus eleganter dixit immuni manu :

Ἀλλότριον εἰσελθὼν ὄψον ἐσθίειν μάθῃ,

Ἀσύμβολόν τε χεῖρα προσβάλῃ βορᾷ,

[Deipn.] id est

Ingressus alienum edere disce obsonium

Eduliisque porrigere immunem manum.