I. 4Sub omni lapide scorpius dormit.xxxiv
, id est Sub omni lapide scorpius dormit, aut ut metri quoque ratio servetur (est enim anapaesticus dimeter) :Ὑπὸ παντὶ λίθῳ σκορπίος εὕδει
Admonet adagium cavendum esse, ne quis apud captiosos et calumniosos temere loquatur ; quicquid enim attigerit, periculum esse ne mordeatur. Constat autem scorpios solere sub saxis cubitare, quae si quis tollat incautius, fit ut ictus vulnus accipiat. Conveniet et in morosos, qui quidvis causari solent, vel in pigros, qui frivola quaedam praetexentes suffugiunt laborem. Aristophanes ἐν ΘεσμοφοριαζούσαιςEst sub lapide scorpius omni.
[Thes., 527] id est,Τὴν παροιμίαν δ᾿ ἐπαινῶ
Τὴν παλαιάν· ὑπὸ λίθῳ γὰρ παντί που
Χρὴ μὴ δάκῃ ῥήτωρ ἀθρεῖν
Nicandri commentator hunc senarium citat ex Captivis Sophoclis :Sermo mi vetus probatur ;
Nam decet lapide sub omni,
Mordeatne rhetor, observare.
[Ad Ther., 18] id estἘν παντὶ γάρ τε σκορπίος φρουρεῖ λίθῳ,
hoc est nihil tutum et omnia cavenda.Etenim sub omni lapide scorpius excubat,