IV. 4Aetna, Athon.xxxix
Aetnam et Athonem montes in molestiae taediique proverbium abiisse testatur Lucilius apud Aulum Gellium libro decimo sexto, capite nono, etiam si locus is depravatus habetur. Lucilii versus quos adducit sunt hi :
[Noct. Att.] De Aetna, Siciliae monte, dictum est quod gigantem sua mole premat, juxta poetarum fabulas ; sive quod crebris incendiis gravis ac perniciosus olim esset accolis. Unde et M. Tullius in Catone majore dixit : Onus Aetna gravius. [Senect.] De Atho vero, quod ob ingentem celsitudinem umbra sit molestus, quam in Lemnum usque trecentis dissitam stadiis mittit, alibi diximus. Pomponius Mela tradidit hujus cacumen altius quam unde cadant imbres ; ejus rei conjecturam ex eo colligi quod de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Obstat et navigantibus, quod toto longe dorso procedat in pelagus, qua continenti adhaeret ; unde et a Xerxe perfossus. Athenaeus libro decimo commemorat Erysichthonem quendam inexpletae voracitatis vulgo dictum fuisse βορᾶς Ἄθωνα, [Deipn.] id est voracitatis Athonem.Verum hic ludus ibi susque omnia deque fuere,
Susque et deque fuere, inquam, omnia ludus jocusque.
Illud opus durum, ut Setinum accessimus finem.
Ἐπὶ τὸ λοιπόν,
Ut aiunt, Montes Aetnae omneis atque asperi Athones.