IV. 4. Ruta caesa. xxxviii

Ne in rutis quidem et caesis haud dubie proverbiali specie dictum est a Cicerone, libro De oratore secundo, pro eo quod est nulla in parte : Sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis solium tibi paternum recepisse. Quo quidem loco illud obiter admonendum in vulgatis Tullii codicibus perperam pro recepisse legi reliquisse, id quod satis liquere potest ex Nonio Marcello, qui in dictione receptitius hunc ipsum Ciceronis adducit locum. Est enim hoc loco recipere idem quod excipere. Porro, quid sibi velint ruta caesa, nam verba sunt peculiaria jureconsultis, abunde patet ex Pandectarum libro XIX, lege decima octava : Si ruta, inquit Ulpianus, caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena et similia ; caesa ea esse ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus autem Aquilius, cujus Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis et caesis contineri. Quia, si non specialiter venierint, ad exhibendum de his agi potest. Neque magis de materia caesa aut de cementis aut de harena cavendum est venditori quam de caeteris, quae sunt preciosiora. Meminit et in Topicis de rutis et caesis M. Cicero : Nam, ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura fortasse quam abs te desiderata erant sum complexus ; fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes fundumve vendiderint, rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori, quod ornandi causa apte et suo loco positum esse videatur. Meminit et in Partitionibus. Et cum significabimus inclementius tolli omnia neque quicquam fieri reliqui, venuste dicemus : Ne rutis quidem ac caesis receptis, ut jureconsultorum more loquar.

Index Adagiorum