IV. 4. Climacides. xxxv

Κλιμακίδες, id est Scalulae, per jocum vocari poterunt qui se divitibus ad quidvis obsequii submittunt, etiamsi sordidissimum sit. Sic autem vulgato convicio sunt appellatae mulierculae quaedam Cypriae, adulatrices apud Syros, quod regum uxoribus submitterent sese, ut per eas ceu per scalas currum conscenderent. Meminit Plutarchus in libello De discernendo adulatore ab amico. Et Athenaeus libro Dipnosophistarum sexto. Et Valerius Maximus Rerum memorabilium libro nono, capite primo.

Index Adagiorum