Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3334

IV. 4Haud contra ostium.xxxiv

Οὐ κατὰ θύρας, id est Haud contra januam, pro eo quod est non proprie ad rem et apte ad id de quo agitur. Proverbiali certe figura dictum est ab Aristotele, libro Physicorum quarto : Οὗτοι μὲν οὖν οὐ κατὰ θύρας πρὸς τὸ πρόβλημα ἀπαντῶσιν, [Phys.] id est Isti quidem igitur haud contra ostium occurrunt quaestioni. Argyropylus οὐ κατὰ θύρας vertit non recte neque non recte tamen id quidem ; perinde valet quasi dicas ad scopum. Illud expende, lector, num hoc adagium illi sit affine : Τίς ἂν θύρας ἁμάρτοι; id est Quis aberraverit a janua ?