IV. 4. Lapsana vivere. xxxiii

Lapsana vivere lepide dixeris eos qui perparce nimiumque tenuiter vivunt. Consentaneum est enim jocum illum militarem in popularem fabulam abiisse, quo Caesariani milites alternis versibus exprobrabant quod apud Dirachium lapsana vixissent. Est autem lapsana olus silvestre ac vulgare passimque proveniens, trium foliorum, ex brassicarum, ni fallor, genere. Verum si quis forte requiret, Plinii verba sunt haec libro decimo nono, capite octavo. Nec non olus quoque silvestre est trium foliorum, divi Julii carminibus praecipue jocis militaribus celebratum. Alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse apud Dirachium, praemiorum parsimoniam cavillantes. Est autem id cyma silvestris. Hactenus Plinius. Idem libro vigesimo cymam inutilem esse dicit et concoctu difficilem. Cymam autem interpretantur in caulibus dici delicatiorem tenerioremque cauliculum, qui et in lappis et asparagis gratiam habet. Dioscorides ait lapsanam Romanis et napium dici, cujus folia simul et caules elixi comeduntur ; putat hanc stomacho magis amicam quam lapathum, cujus meminit Horatius, de coena frugali loquens :

Aut herba lapathi prata amantis et gravi

Malvae salubres corpori.

Index Adagiorum