IV. 4. Aliorum medicus. xxxii

Manet hoc dictum his quoque seculis celebratissimum, quod refertur a Plutarcho — in commentario De dignoscendo assentatore ab amico — e poeta quopiam :

Ἄλλων ἰατρός, αὐτὸς ἕλκεσι βρύων,

id est

Aliis medetur, ipsus ulceribus scatens.

Utitur eo et in commentario quem scripsit adversum Coloten. Conveniet in hos qui aliis sapiunt, non sibi, aliis oculati sunt et cauti, non sibi, alios consolari norunt, ipsi sua mala non ferunt aequo animo. In eundem sensum usus est Christus apud Lucam. Judaeis enim admirantibus ejus dicta factaque ac dicentibus : Οὐχ οὖτος ἐστιν ὁ υἱὸς Ἰωσήφ; id est An non hic est filius Joseph  ?, respondit ad hunc modum : Πάντως ἐρεῖτέ μοι τὴν παραβολὴν ταύτην· Ἰατρέ, θεράπευσον σεαυτόν. Ὅσα ἠκούσαμεν γενόμενα ἐν τῇ Καπερναοῦν, ποίησον καὶ ὧδε ἐν τῇ πατρίδι σου, id est Omnino dicetis mihi parabolam hanc Medice, cura te ipsum. Quaecumque audivimus facta in Capernaum, facito et hic in patria tua.

Index Adagiorum