Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3331

IV. 4Μονόγραμμοι.xxxi

Olim homines macie praetenues, vesculi ac decolores proverbiali joco μονόγραμμοι vocabantur. Lucilius : Vix vivo homini ac monogrammo. [Comp. Doc., *, p. * M] Rursum idem alibi : Quae pietas monogrammi. [Comp. Doc., *, p. * M] Nonius Marcellus ductum autumat a pictura, quae priusquam coloribus corporatur, umbra fingitur. Non perperam quidem Marcellus ; venustius tamen erit adagium, si ad veterum picturam respiciamus, quae primitus omnium consensu ab umbra hominis lineis circunducta cepit initium, quod vocant deliniare. Deinde singulis coloribus pingi coeptum est easque picturas μονοχρωμάτους appellabant. Mox ars distinxit sese et invenit lumen atque umbras, ut quaedam eminere, quaedam abdi premique viderentur differentia colorum. Deinde adjectus est splendor, quem alium a lumine volunt esse, medium tamen inter lumen et umbram ; proinde eundem tonon vocant. Nam commissuram ac transitum colorum ἁρμογήν appellant. Hujusmodi ferme Plinius libro tricesimo quinto, capite quinto. [Hist. Nat.] Conveniet igitur in hominem deformem, nullo aut eodem vultus colore, cujusmodi priscorum erant imagines. M. Tullius libro De natura deorum secundo : Non enim venis et nervis et ossibus continentur nec escis nec potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos humores colligant. Nec his corporibus sunt ut aut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defatigatione membrorum. Quae verens Epicurus monogrammos deos et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherrima forma praediti purissimaque in regione coeli collocati ita feruntur moderanturque cursus ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur. [Nat. Deor.] Monogrammos appellat Cicero informes nullaque specie.