IV. 4. Cecidis et Buphoniorum. xxix

Τὰ Κηκείδου καὶ Βουφονίων, id est Cecidis et Buphoniorum, de re magnopere prisca et ob vetustatem jampridem obsoleta desuetaque. Aristophanes in Nebulis  :

Ἀρχαῖα δὲ καὶ δὴ πολιώδη καὶ τεττίγων ἀνάμεστα

Καὶ Κηκείδου καὶ Βουφονίων,

id est

Prisca haec sane atque obsita canis, necnon oppleta cicadis

At Cecide cum Buphoniis.

Siquidem Cecides pervetustus quispiam dithyramborum poeta fuit, cujus scripta jam situm olebant, unde in jocum vulgarem abierunt. Quemadmodum jure ridentur hodie qui immodica et intempestiva affectatione vetustatis e Duodecim tabulis, ex Ennio Lucilioque petunt sermonem, perinde quasi cum Evandri matre loquantur, nec ullum verbum elegans esse putant, nisi quod sit ab usu vulgi et nostro seculo procul remotum. Item Buphonia festum quoddam erat apud Athenienses, ob vetustatem neglectum jam ac desitum, sic appellatum a caede boum. Hujusmodi ludos adhuc durare videmus apud Italos, praecipue Romanos, priscae videlicet etiamnum insaniae vestigia, quos illi Taureos vocant. Adagio licebit per jocum uti, cum significabimus aliquid ceu nimis priscum negligi, veluti si notare velis pontifices, episcopos et sacerdotes, quod Evangelica praecepta de paupertate, de tolerandis injuriis, de contemptu vitae, aut priscorum pontificum decreta de simoniacis, de deligendis absque corruptela episcopis, de submovendis scelerosis, jam pro antiquitatis habeant, dicas licebit Ταῦτα Κηκείδου καὶ Βουφονίων, id est Haec Cecidis sunt et Buphoniorum.

Index Adagiorum