IV. 4. Sellissare. xxviii

Σελλίζειν proverbiali joco dicebantur gloriosi fastuque praeturgidi. Suidas admonet sumptum a moribus Selli cujuspiam, qui, cum re esset perquam tenui, tamen affectabat haberi dives. Torqueri poterit et in eos qui se doctrinae jactitant ac venditant opinione, cum a literis sint alieni. Hesychius indicat Graecis idem significare σελλίζεσθαι et ψελλίζεσθαι. Qua voce semel atque iterum usus est Plato in Gorgia. Et ψελλός dicitur qui sigma crassius profert, qua de re nonnihil attigimus in proverbio Ἡ ψελλὴ οὐ πιττεύει. Addit Hesychius nonnunquam σελλίζειν idem esse quod ἀλαζονεύειν, videlicet adstipulans Suidae.

Index Adagiorum