IV. 4. Lingere salem. xxvii

Olim tenuis fortunae hominibus sal pulmentarii vice fuit, uti nunc quibusdam est acetum. Quae res et in proverbium abiit, tametsi non satis liquet cujusmodi id fuerit. Sed praestiterit ipsius Plinii verba super hac re subscribere ex libri trigesimi primi capite septimo. Varro, inquit, veteres etiam pulmentarii vice usos auctor est. Esitasse enim salem cum pane et caseo, ut proverbio apparet. Persius in Satura quinta :

Jura. Sed Juppiter audiet. Heu heu,

Vare, regustatum digito terebrare salinum

Contentus perages, si vivere cum Jove tendis.

Hoc est vitam ages pauperrimam.

Index Adagiorum