IV. 4. Ubi paveris impera. xxiv

In eadem Ecloga : Πασσάμενος ἐπίτασσε, id est Praecipito postquam satiaveris esca. Ad eum modum respondent mulieres cuipiam objurganti, quod loquaciores essent, et silentium imperanti. Conveniet ubi quis imperiosior est in eos de quibus nihil est meritus.

Index Adagiorum