IV. 4. Scit quomodo Juppiter duxerit Junonem. xxiii

In curiosos et quid quisque domi faciat pervestigantes conveniet illud ex Syracusanis :

Πάντα γυναῖκες ἴσασι, καὶ ὡς Ζεὺς ἠγάγεθ᾿ Ἥρην,

id est Novit femineum genus omnia, novit et illud :

Junonem quo pacto duxit Juppiter olim.

Scholiastes Theocriti putat significari furtivas Jovis et Junonis nuptias, quales describit Homerus :

Εἰς εὐνὴν φοιτῶντε φίλους ἐλάθοντο τοκῆας,

id est

Conjugii subiere torum clam utroque parente.

Adjungit fabulam, quam retulerit Aristoteles nescio quis in libro quem scripsit De templo Hermiones. Juppiter insidians sororis pudicitiae, cum forte vidisset illam semotam ab reliquiis diis — nam ne diis quidem virginibus tutum est obambulare solas —, se ipsum vertit in cuculum conseditque in monte, qui prius dictus erat Thronax, nunc Coccyx dicitur. Eo vero die Juppiter excitavit ingentem tempestatem. Juno itaque sola pervenit in montem conseditque eo loci, ubi nunc est Junonis Teliae, hoc est perfectae, templum. Cuculus autem ob tempestatem horridus ac tremens devolavit conseditque in Junonis genibus ; eum Juno miserta texit veste sua. Hic rex deorum repente e cuculo factus Juppiter Junonem complexus est. Cumque illa metu matris recusaret coitum, Juppiter promisit se ducturum illam in uxorem. Hinc natum existimant proverbium. Addit hujus Junonis simulachrum in templo fuisse collocatum hac imagine, ut in throno sedens sceptrum dextra teneret, in cujus fastigio sederet cuculus. Equidem vix credo hanc fabulam apud veteres inveniri, sed suspicor ab otioso quopiam grammatico fuisse confictam ; adeo sapit anile quiddam. Huic simillimum est quod scribit Plautus in Trinummo :

Sciunt quid in aurem rex reginae dixerit,

Sciunt quid Juno fabulata cum Jove ;

Quae neque futura neque facta, tamen illi sciunt.

Index Adagiorum