IV. 4. Dum virent genua. xxi

Nec illud caret proverbii specie, quod est apud eundem in Thyonicho :

Ποιεῖν τι δεῖ οἷς γόνυ χλωρόν,

id est

Quando virent genua, tum aliquid faciamus oportet.

Studendum bonis literis dum adhuc viget ingenium ; ducenda est uxor, sed juveni. Consimilem ad modum Horatius :

Dum virent genua

Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Quanquam haec ipsa figura genu viret proverbialis est, quoties juventutem significamus.

Index Adagiorum