IV. 4. Non omnis fert omnia tellus. xx

Ut Vergilianum illud Non omnis fert omnia tellus proverbium erit, si traducatur ad diversas ingenii dotes, aut non quidvis a quovis esse petendum,ita proverbii rationem habebit illud Theocriticum ex Cyclope :

Ἀλλὰ τὰ μὲν θέρεος, τὰ δὲ γίγνεται ἐν χειμῶνι,

id est

Illa quidem producit hiems, illa educat aestas,

cum significabimus aliud agendum juveni, aliud seni, aliis atque aliis temporibus diversis moribus utendum. Quid autem quaeque ferat tellus eleganter describit Vergilius in Georgicis et Hermippus apud Athenaeum libro primo.

Index Adagiorum