IV. 4. Et me mater etc.. xiv

Item illud quod in eadem sequitur :

Κἤμ᾿ ἔφαθ᾿ ἁ μάτηρ Πολυδεύκεος ἦμεν ἀμείνω,

id est

Me quoque Pollucem mea mater vincere dixit.

Cum quis anteponitur aut aequatur iis cum quibus nullo modo conferendus est. Matres enim amore caecutiunt in filios et formosissimos putant qui sunt deformes, fortissimos qui sunt ignavissimi. Porro Pollux pugil optimus fuisse creditur, teste Flacco :

Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem

Pugnis.

Index Adagiorum