IV. 4. Ne vidit quidem oleum. xiii

Ecloga cui titulus Νομεῖς scatet proverbialibus sententiis ac figuris, quarum de numero primum est illud :

Καὶ πόκα τῆνος ἔλαιον ἐν ὀφθαλμοῖσιν ὀπῶπει;

id est

Et quando ille oculis oleum conspexerat unquam ?

Conveniet in eos qui sunt artis alicujus prorsus rudes et imperiti. Veluti si quis profiteatur rem medicam qui nunquam didicerit quicquam illius artis, venuste notabitur hoc versu :

Καὶ πόκα τῆνος ἔλαιον ἐν ὀφθαλμοῖσιν ὀπῶπει;

Unguebantur enim athletae quo membris evaderent durioribus, unde per oleum significant certamen. Quanquam scholia declarant quosdam hoc ad arborem referre, quod in Olympiacis oleastro sive olea coronari solebant.

Index Adagiorum