Adagiorum Chiliades

Adagium 3311

IV. 4Cervus canes trahit.xi

Inter adagia quibus ἀδύνατον seu praeposterum quippiam significamus, adnumerandum et illud quod est apud Theocritum in Thyrside : Τοὺς κύνας ὁ ἔλαφος ἕλκει, [Idyll.] id est Canes cervus trahit. Praeposterum enim est ut cervus venetur canes. Carmen Theocriti sic habet :

Δάφνις ἐπεὶ θνάσκει, καὶ τὼς κύνας ὥλαφος ἕλκοι

[Idyll.] id est

Postquam Daphnis obit, cervus trahas ipse molossos.

Ad consimilem formam Vergilius in Pharmaceutria : Nunc et oves ultro fugiat lupus.