Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3310

IV. 4Ne nomen quidem.x

Proverbiali figura dictum est et illud in eadem Ecloga :

Βοᾶς δ᾿ ἔτι μηδ᾿ ὄνομ᾿ εἴη,

[Idyll., 16, 97] id est

Ulterius nec nomen erit belli atque tumultus.

Itidem Paulus ad Ephesios : Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis. [Eph., 5, 3] Quid enim ? Itane scelus est nominare avaritiam aut libidinem ? Non opinor, sed Apostolus, ut graviter vitia detestaretur, usus est hyperbole proverbiali. Nam inter pios nominatur et Judas et Pilatus.