IV. 4.Multae rotae volvuntur.ix
Proverbialiter extulit et ad eandem pertinet sententiam quod proxime consequitur :
id estΠολλοὶ κινήσουσιν ἔτι τροχὸν ἄρματος ἵπποι,
id est multum adhuc temporis restat multaeque rerum incident mutationes. Quod quidem adagium et hodie nostrati vulgo in ore est. Frigidus enim est quod quidam interpretantur de certaminibus Olympicis, de quibus illic non agit poeta in carmine Bucolico.Permultis volvetur adhuc rota mota caballis,