IV. 4. Adhuc coelum volvitur. viii

Quoties significabimus adhuc superesse spem et nondum omne tempus, quod melioris fortunae solet occasionem adducere, exactum esse, conveniet illud Theocriticum ex Charitibus :

Οὔπω μῆνας ἄγων ἐκαμ᾿ οὐρανὸς οὐδ᾿ ἐνιαυτούς,

id est

Nondum defessus provolvere desiit aether

Menses atque annos.

Quod unus annus negat, alter ultro defert.

Index Adagiorum