IV. 4. Extremum occupet scabies. iii

Olim pueri cursu certantes clamare solebant : Occupet extremum scabies, adhortantes hac voce singulos ad cursum ac male precantes ei qui fuerit omnium postremus. Id deductum est in adagium, quo utebantur qui significarent sese quocumque modo velle vincere neque commissuros ut inter postremos sint. Ita qui per fas nefasque rem augent ne non sint inter optimates, qui malis artibus emergunt ad magistratus, qui rationibus quibuslibet ampla venantur sacerdotia, possunt alio vocanti respondere : Extremum occupet scabies. Quanquam nihil vetat quominus in bonam partem detorqueamus, ut si qui summis viribus adnititur ne ab aequalibus eruditione aut recte factis aut officiis ab amico superetur, dicat Occupet extremum scabies. Hoc igitur proverbium pueris acceptum ferimus, quemadmodum et illud : Τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα. Et Evangelicum hoc, Matthaei XI : Cecinimus vobis, et non saltastis. Usus est Horatius in Arte poetica :

Occupet extremum scabies ; mihi turpe relinqui est.

Originem Acron indicat.

Index Adagiorum