I. 4. Omnem movere lapidem. xxx

Lapidem omnem movere Πάντα λίθον κίνει, id est Ununquemque move lapidem, hoc est omnia experire nihilque intentatum relimque. Quod adagium hoc pacto natum esse plerique ferunt. Xerxes Graecos bello adortus, cum esset apud Salaminem superatus, ipse quidem inde se movit, verum Mardonium reliquit, qui suo nomine bellum prosequeretur. At cum hic quoque in Plataeis parum prospere pugnasset fugatusque esset, fama vulgo invaluit Mardonium intra ambitum tentorii sui thesaurum ingentem humo defossum reliquisse. Hac spe pellectus Polycrates Thebanus eum agrum commercatus est. Verum ubi jam multum diuque thesaurum quaesisset neque quicquam proficeret, Delphicum oraculum consuluit, qua ratione posset eas pecunias invenire. Apollo respondit his verbis : Πάντα λίθον κίνει, id est Ununquemque move lapidem. Id simul atque fecisset, multam auri vim reperisse ferunt. Sunt qui metaphoram sumptam existement ab his, qui cancros venantur in littore. Nam hi plerumque sub saxis latitant, quae movent qui cancros quaerunt. Effertur adagium etiam ad hunc modum : Πάντα κινήσω πέτρον, id est Omnem movebo petram, hoc est omnia periclitabor. Euripides in Heraclidis  : Πάντα κινῆσαι πέτρον, sentiens nihil non fieri. Plinius junior in quadam epistola : Ego jugulum statim video, hunc premo. Premit certe quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri, ut genu esset aut tibia aut talus, ubi jugulum putaret. At ego, inquam, qui jugulum perspicere non possum, omnia pertento, omnia experior, Πάντα denique λίθον κινῶ id est Omnem lapidem moveo. Divus Basilius ad nepotes : Ad quod ut viaticum paremus, omnis lapis, ut dici solet, movendus est. Fortassis huc allusit et Theocriticum illud in Bucoliastis :

Καὶ τὸν ἀπὸ γραμμᾶς κινεῖ λίθον,

De Galatea lasciviente atque omnia tentante, quo Polyphemum in se provocaret, id quod alibi retulimus. Scholiastes admonet proverbio dici significans idem valere quod Πάντα κάλων κινεῖν, id est Omnem movere funem. Addit metaphoram sumptam a ludo quopiam, in quo qui non potest alia ratione vincere concertatorem, movet a linea lapidem, qui dicitur rex. Nam quod adfert de statua saxea, quam sua forma movere possit Galatea, coactius est mea quidem sententia.

Index Adagiorum