IV. 3. Aquam igni miscere. xciv

Inter proverbia quibus ἀδύνατον significamus, referendum et illud Πῦρ ὕδατι μιγνύναι, id est Ignem aquae miscere. Plutarchus, in libello cui titulum fecit Περὶ πρώτου ψυχροῦ, adducit hujus proverbii testimonium, studens probare aquae proprium esse frigiditatem potius quam aeris. Pugnat autem utraque qualitate ignis cum aqua ; quippe calidus et siccus cum humida et frigida. Narrat eodem in loco morem fuisse apud Persas ut supplex in fluvium descenderet, ignem gestans, minitans, ni consequeretur quae petebat, se ignem missurum in aquam. Atque ad eum modum impetrabat quidem quae rogabat, sed mulctabatur, quod minatus esset se facturum id quod esset contra rerum naturam ; nam aqua hostis est ignis eumque semper extinguit. Id supplicandi genus apud barbaros maximum habebatur et in quo non esset fas recusare quod petebatur. M Tullius Philippica XIII : Prius unda cum flamma redibit in gratiam. Rursus : Prius undam flammamque, ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis respublica aut Antonii cum republica redeant in gratiam.

Index Adagiorum